

Liber Genesis*
Caput 16: Versus 1
Igitur Sarai uxor Abram,etc.[RAB.]Non est adulter Abram si, vivente uxore, ancillae jungitur, quia nondum promulgata erat lex Evangelii unius uxoris: et genus suum multiplicandum audierat, sed per quam mulierem nesciebat, quia Saram sterilem noverat. Non fuit in coitu libidinosa voluptas, sed prolis habendae pia charitas: uxor quoque hoc voluit et coegit, quae filios habere non poterat; ideo ex alia suscipere cupiebat quem in locum proprii adoptaret.